quo. l. craſſus aduerſus illum cauſam agēs errare ami cum ſuū conſidiū dixit. quod putaret oratam remotū a lacu cariturū oſtreis. Namqꝫ eas ſi inde petere non licuiſſet. ī tegulis repturū huic nimirū magis eſopꝰ tragicꝰ in adopcionem dare filiū ſuū quam bonorū ſuo rum heredem relinquere debuit. Non ſolū perdite. ſed eciam furioſe luxurie iuuenem. quem conſtat cantu mendabiles auiculas in manibus emptas p̄cijs ꝓfice­dulis in cena ponere. Acetoqꝫ liquatos magne ſum­me vniones pocionibꝰ aſpergere ſolitum. ampliſſimū patrimonium tanquam amaram aliquam ſarcinam quam celerrime abicere cupientem. Quorū alterius ſe nis. alterius adoleſcētis ſectam ſecuti. longius manu­porrexerūt. Neqꝫ enī vllum viciū finitur. ibi vbi ori­tur. Inde ab occiani littoribus attracti piſces inde in­fuſe culinis arte cenſibusqꝫ edendi ac bibendi uoluptas reperta. Vrbi autem noſtre ſecundi punici belli fi nis et philippus macedonie rex deuictꝰ. licēcioris vite fiduciam dedit Quo tempore matrone brutorū domū auſe ſunt obſidere. qui ab rogacioni legis oppie inter­cedere parati erant. quam femine tolli cupiebāt. quia his nec ueſte varij coloris uti. nec auri plus ſemunciā habere nec iuncto vehiculo ꝓpius vrbē. M. paſſus niſi ſacrificij gracia uehi ꝑmittebat Equidem obtinuerunt ut ius percōtinuos viginti annos ſeruatum aboleret̉. Non enī ꝓuiderunt ſeculi illius viri ad quem cultum tenderet in ſoliti cetus ꝑtinax ſtudiū. aut quo ſe uſqꝫ effuſura eſſet legum victrix audacia. Quod ſi animi muliebris apparatꝰ intueri potuiſſent. quibus cottidie aliquid nouitatis ſumptuoſus adiectū eſt. in ipſo in troitu ruenti luxurie obſtitiſſent. Sed quid ego de feminis vltra loquar quas et inbecillitas mētis et gra­uiorum operum negata affectacio omne ſtudiū ad curi oſiorem ſui cultū hortat̉ conferre temporū ſuperioꝝ