Ondera præoriis ueterum memorata libellis Noſſe iuuat. pondus rebus natura locauit Corporeis: elementa ſuum regit omnia pondus Pondere terra manet: uacuus quoqꝫ poderis æther Inde feſſa rapit uoluentis ſydera mundi. Ordiar a minimis: poſt hæc maiora ſequentur. Nam maius nihil eſt aliud quā multa minuta. Semi oboli duplum eſt obolus: quem pondere duplo Grāma uocant: ſcrupulum noſtri dixere priores. Semina ſex alij ſiliquis latitantia curuis Attribuunt ſcrupulo. lentis uergantur in octo Aut totidem ſpeltas numerent triſteſue lupinos Bis duo: ſed ſi par generandi his pondus ineſt Seruarent eadem diuerſa pondera gentes Nunc uariant: etenim cuncta non fœdere certo Natura: ſed lege ualent hominumqꝫ repertis In ſcrupulis trinis drachmam: quo pondere doctis Argenti facilis ſinatur pondus athenis. Oleaqꝫ a drachma non re: ſed nomine differt. Orachmam ſi gemines aderit quem dicier audis Siciliquus drachma ſcrupuli ſi adiecto fiet. Sextula quæ fertur nam ſex his uncia conſtat. Sextula cum dupla eſt ueteres dixere duellam Vricia ſit drachmis biſquattuor: unde putandum Grāmata dicta hæc uigintiquattuor in ſe Incia habet: tot enim formis uox nāqꝫ notatur Horis mundus per agit noctemqꝫ diemqꝫ: Vnciaqꝫ in libra pars eſt quæ menſis in annum: Hæc magno latio libra eſt gentiqꝫ togata Attica nam minor eſt: ter quinqꝫ hanc deniqꝫ drachmis. Et ter uigenis tradunt explerier unam Accipe præterea paruo quam nomine gra­Mnam uocitant: noſtriqꝫ minam dixere priores: Centum ſunt drachma: quod ſi decerpſeris illis Quattuor: efficies hanc noſtram deniqꝫ libram. Attica quæ fiet: ſi quartam dempſeris hinc mna. Cacropium ſupereſt poſt hæc docuiſſe talentum. num