LIBER SEXTVS Hoſtes in bellis habuit cognoſcat in vrbe Ciues.& bello quos vicit vincat amore Hos tamen a tenero ſcola quos impreſſerat euo Ornatus animi poliande ſchemata vitę Innate virtutis opus ſolitumqꝫ rigorem Fregerunt Babilonis opes: luxuſqꝫ vacantis Deſidie populi: quia nil corruptius vrbis Moribus illius: nil eſt inſtructius illis Adueneris venale malum. cum pectora multis Incaluere mero: ſi tantum detur acerbi Flagitij pręcium non vxores modo ſponſi Sed prolem hoſpitibus cogunt proſtare parentes Solennes de nocte vident conuiuia ludos Quos patrio de more ſolent celebrare tyranni Hos inter luxus Babilonis& ocia magnum Ter deni tenuere dies& quattuor. vnde Terrarum domitor exercitus ille futurus Debilior fuerat. ſi poſt conuiuia menſe Deſidis effrenum piger irrupiſſet in hoſtem Ergo Semiramijs poſtqͣꝫ mauortius heros Finibus egreſſus Satrapeis conſtitit aruis Quedam quę dederant patres precepta priores Militie mutanda ratus caſtrentia certos Munera ſub numeris arguta mente redegit Vtqꝫ ſuos habeant cyliarchas quęqꝫ quiritum Milia conſtituit quibus indubitata probetur Iudicibus virtus equitum: dignuſqꝫ probatis