⁊ qui vos ſpernit me ſpernit. Ecce dedi vobis poteſtatem calcan di ſuper ſerpentes ⁊ ſcorpiones/ ⁊ ſuper omnem virtuteꝫ inimici. Que quideꝫ poteſtas non eſt ſolum apoſtolis dicenda fore donata ⁊ non eccleſie; cum Math̓. xvi. dominus eccleſie ſue ſancte tan te poteſtatis munus promiſit/ vt porte inferi non p̄ualerent aduerſus eam. Amplius auteꝫ nulli dubium videri debꝫ ꝙ huiuſmo di vtputa aqua benedicta ſacerdotum miniſterio per eccleſiaꝫ inſtituta/ aliquam ſortiatur ex benedictione efficaciam virtutis. qꝛ huius benedictio et ſi miniſtraliter ab homine fit/ tamen in dei om nipotentis nomine fit. Cunqꝫ ille dicatur facere ſub cuius nomine et vice ſit hec benedictio que verbis celeſtibus cum inuocatione ſancte trinitatis fit magis eſt dicenda benedictio dei qͣꝫ hominis ẜm illud Numeri. vi. Inuocabunt nomen meum ſuper filios iſra hel ego autem benedicam eis. Ubi gloſa ordinaria dicit. Sacer dotum eſt nomen dei inuocare. dei autem quod petierīt preſtare: puta ſi in lege nature ſacerdotes ſacramenta diſpenſatōnis ꝓ voluntatis libito ſacramentis viſibilibus ſuam profitebantur fidem que etſi non habebant efficaciam ex opere operato; habebant tamen ex fide ſiue opere operante cum amplioris auctoritatis ſit ſacerdotij noue legis miniſterium. Nulli dubium quin eccleſia katholica criſti ſacerdotio ſublimata et tante poteſtatis locupletata munere. poſſit inſtituere multa ſacramentalia; que ex totius eccle ſie fide ⁊ meritis efficaciorem ⁊ ꝓfuſiorem habebunt virtutis ope rationem. Ceterum ſi aqua expiationis in lege veteri per miniſtros moyſi cinere vituli in ſe conſperſa tante efficacie dicatur fuiſſe vt populum ſanctificaret; quantomagis aqua benedicta in cri ſti nomine diuinis precibus non per moyſi miniſtros/ ſed iheſu cri ſti miniſtros conſecrata. Qui igitur eccleſiam ſanctam katholicaꝫ amplioris dignitatis et poteſtatis credit eſſe qͣꝫ ſynagogaꝫ incun ctanter credere debet hec eccleſie ſacramentalia nō inania ſꝫ ad ea ad q̄ ꝑ eccleſiam deputata veraceꝫ ⁊ efficacem diuinitus cōtinere virtutem. Inſtituta aūt legitur qͣſi in principio naſcentis eccleſie Ut eniꝫ legit̉ tam in decreto de ꝯſe. di. iij. c. aquā ſale. In cronicis ſummoꝝ pontificū tam vincencij hyſtorialis; qͣꝫ martini fratꝝ ſacri ordinis p̄dicatoꝝ. Allexander pͥmus et martir qui ſedit in kathedra petri. Anno a paſſione domini. lxxxiij. fuit primus qui aquam cum ſale benedici inſtituit; ⁊ in habitaculo hominum iuſſit aſpergi. de quo etiam Hugo de ſancto victore li. de ſacramentis.
zum Hauptmenü