Initium Cod: De Auctoritate et potestate summi Pontificis, contra& super concilium generale. Egregio artis medicine doctori, Martino Bohemo fratri karissimo, Otto marchio de Bochberg, olim indignus Episcopus Constantiensis, Salutem in eo, qui dat salutem regibus. ps: cxliij. et qui mandat salutem Jacob ps: 43. Et operatus est salutem in medio terra, ps: lxxiij. Ei quid dulcius est salute, quamuis salutis et pacis amatori, et auctori, contra salutem resistas, pacem et salutem eius ecclesie, tociusque christiane fidei et religionis, contra sacre scripture, sacrarum cano- num, sacrarumque legum, que per ora principum diuinitus sunt promulgate, inpugnes, factis verbisque contradicas, cum hiis, qui oderunt pacem et odiunt ps: cxix. Cum quibus et pacificus non sum, nec esse possum, quia non cogitatis, vel consideratis, quia pax, res et nomen dulce, Pax bonum comendatum ab omnibus, obseruatum autem a paucis, Et causa ambitio dominii, aut facultatum, aut Liuor, aut odium, aut alia, que hic obmitto Videas sanctum Thomam, in glosa sua continuata, super verbo, Et aperti sunt oculi eorum, Luce vltimo. Nec cogitatis quod si dulcis est pax humana pro temporali vita mor- talium, quanto dulcior est pax diuina, pro sa- lute&c. xxiij. q. i. noli, Et quod pacis auctor, non bene colitur, nisi pacis tempore, in clem̄. dudum, de sepul, Et quod christus docuit pacem, dedit pacem reliquit pacem, xxiij. q. i. nisi, Et plura dici possent sufficiant ista, Et sic confidens de Christo, capite ecclesiae, qui et saluator corporis eius est, ad Epheß: v: c: vide si tu de corpore, vel de membris eius sis, in hac re, certa- men tecum singulare inibo, et loquens tibi continere non non possum, sperans in eo., qui quondam aperuit os asini, Num: xxij. c., scribo tibi quod ipse asino suo permiserit.&c.&c. Pag: 33. Et quia bone frater ut intelligo, sermo eciam cottidie volat, et transit, contra sanctissimum dominum nostrum Eugenium&c., Sic Cod: quia consilium Basiliense, attemptat, presumit et dicit, Eidemque sanctissimo domino nostro, heresis crimen impungit, et obicit, quod citatus et vocatus, per idem concilium, non venerit, et ideo de- ponendus fuerit, et ita quantum eis fuit,&c&c. Nota: Die erste abhandlung des bischofs Otto, welche von im seinem freunde dem Doctor Martin Behaim zugeschrieben ist, gehet durch 37 enggeschriebene folio seiten fort und endet anfangs der 38ten, wo die zweite, dem Official zu Basel zugeschriebene abhandlung über den näml: gegenstand beginnt.