corde opere et omnibus modis quibus humana fragilitaspeccare poteſt niſi verbum tuum deus meus caro fieret ethabitaret in nobis. ſed deſperare iam non audeo. quoniamſubditus tibi ille vſqꝫ ad mortem. mortem autem crucis. tulit cirographum peccatorum noſtrorum/ et affigens illumcruci. peccatum crucifixit et mortem. In ipſo autem ſecurus reſpiro qui ſedet ad dexteram tuam et interpellat pronobis. in ipſo confixus. ad te peruenire deſidero/ in quo iaꝫreſurreximus et reuiuiſcimus. iam in celum conſcendimus.⁊ in celeſtibus conſedemus. Tibi laus. tibi honor. et gratiarum actio pijſſime domine. qui nos ſic amaſti et ſaluaſti.ſic viſitaſti et ſublimaſti pijſſime domine ꝙͣ dulcis eſt memoria tua. quanto magis in te meditor. tanto es michi dulcior et amabilior. Idcirco delectant me valde bona tuapuro mentis intuitu/ et dulciſſimo pij amoris affectu in loco peregrinationis mee/ iuxta modulum meum. Interimquandiu in his fragilibus ſubſiſto membriſ et conſideraretue enim caritatis iaculo vulneratus ſum. tuo vehementerdeſiderio flagro. ad te peruenire cupio. te videre deſideroIdcirco ſuper cuſtodiam meam ſtabo. et vigilantibus oculis pſallam ſpiritu. pſallam et mente. et totis viſceribus temeum factorem et refectorem collaudabo. polum penetrabo mente. et deſiderio tecum ero. vt in preſenti quidem miſeria ſolo corpore tenear. tecum autem cogitatione et auiditate et omni deſiderio tecum ſum ſemper/ quatenus ibiſit cor meum/ vbi tu es theſaurus meus deſiderabilis incōparabilis/ multumqꝫ inamabilis. ſed ecce deus meus pijſſime ac miſericordiſſime dum tue immenſe bonitatis et pietatis gloriam conſiderare volo/ cor meum non ſufficit. Excedit enim omnem ſenſum humane mentis. tuum decus. tuapulcritudo. tua virtus. tua gloria. tua magnificentia. tua