maieſtas. et tua caritas/ ſicut inextimabilis tue glorie ſplen­dor. ita ineffabilis eſt eterne tue caritatis benignitas/ quia illos quos de nichilo creaſti adoptas in filios et tibi cōiun­gis. O anima mea ſi quotidie oporteret nos preferre tor­menta ſi ipſam gehennam longo tempore tollerare vt cri­ſtum in ſua gloria videre poſſemus et ſanctis eius ſociari/ ne eſſet dignum pati omne quod triſte eſt/ vt tanti boni tan teqꝫ glorie participes haberemur. Inſidientur igitur demo nes/ parent ſuas temptationes/ frangant corpus ieiunia­premant veſtimenta/ labores grauent/ vigilie excitent/ cla­met in me iſte/ inquietet ille/ frigus incuruet. conſcientia murmuret/ calor vrat/ caput doleat/ pectus doleat/ infletur ſtomachus/ paleſcat vultus/ infirmet totus. deficiat in do­lore/ vita mea et anni mei ingemitibus/ ingrediatur putre­do in oſſibus meis/ et ſubter me ſcateat vt requieſcam die tribulationis/ et aſcendam ad populum accinctum no­ſtrum. Querit iuſtorum gloria/ ꝙͣ grandis ſanctorum leti­cia/ cum vnaqueqꝫ facies fulgebit vt ſol cum ordinibus di­ſtinctis/ populum ſuum dominus in regno patris ſui cepe­rit recenſere et meritis atqꝫ operibus ſingulorum premia promiſſa reſtituet/ pro terrenis celeſtia/ pro temporalibus eterna/ pro modicis magna. Reuera tumultus vel cumulus felicitatis erit cum dominus adducet ſanctos ſuos in viſio­ne paterne glorie/ et faciet in celeſtibꝰ ꝯſcendere vt ſit deꝰ omnia in omnibus. O felix iocunditas et iocunda felicitas ſanctos videre cum ſanctis eſſe/ et eſſe ſanctum/ deum vide re et deum habere ineternum/ et vltra hec ſedula mente co gitemus/ hec toto deſiderio deſideremus/ vt ad eos cito peruenire valeamus. Si queras quomodo hoc poteſt fieri vel quibus meritis quibuſue auxilijs/ audi res iſta poſita eſt