De paſſione et reſurrectione domini nos prominentia ſigna curuauerunt ſe adorauerūt. dixit pylatus ad archiſinagogum ſeniores plebis ipſorum Eli­gite vos viros potentes fortiores. ipſi contineant ſigna. videamus ſi per ſe curuentur Accipientes ergo ſeniores iude orum duodecim viros fortiſſimos potentes ſenes de nos fecerunt illos continere ſigna Et ſteterūt ante conſpectum p̄­ſidis. Dixit preſes curſori Eijce iheſum foras pretorium. in tromitte iterum eum quali vis ordine Et exiuit Ieſus foras pretorium. curſor cum eo Aduocans aūt pylatus viros qui ſigna prius tenuerant. iurauit eis per ſalutem. quia ſi ſic non flectantur ſe ſigna ingrediente iheſu. precidā capita veſtra Et iuſſit preſes ingredi iheſum ſcd̓o. Fecitqꝫ curſor eodem ſcema te quo prius Et multum precatus eſt curſor iheſum. vt aſcen deret ambularet ſuper faſcialem ſuam Et iheſus ſuꝑambus lauit ingreſſus eſt Introeunte aūt illo curuauerunt ſe ex ſe ſigna adorauerūt iheſum. Pylatus autem hoc videns tre­mor apprehendit. cepit exurgere de ſe de ſua. Cogitante autem eo exurgere de ſede ſua matrona ipſius noīe procula miſit ad euꝫ dicens. Nil tibi hoī iuſto iſti Multa em̄ paſſa ſum ꝓpter eum nocte hac Reſponderunt iudei dixerūt py­lato. Nūquid diximus tibi qm̄ malificus eſt. Ecce ſomni­um immiſit in vxorem tuam. Pylatus aūt aduocans iheſum dixit. non audis quāta aduerſum te teſtificantur iſti. Reſpon dit iheſus. Si non haberent poteſtatem. non loquerent̉. quo niam vnuſquiſqꝫ habet poteſtatem loquēdi bona mala. Ip ſi videbunt Reſpondentes aūt ſeniores iudeorum dixerūt ad Iheſum. quia nos videmus primum ex fornicatōne natus ſis. Scd̓o generatio tua in bethleem vbi pro te facta eſt in terfectio infantium. Tercio pater tuus ioſeph mater tua Maria fugerūt ī egiptū. propter qd̓ haberēt ſacuritatē in populo. Dixerunt quidē ex iudeis aſtantibus benigne. Nos non dicimus eum eſſe ex fornicatiōe natum. ſed ſcimus de­ſponſata fuit Maria Ioſeph. non eſt natus ex fornicatiōe. Dixit pylatus ad eos qui dixerunt eum eſſe ex fornicatione natum. Hic ſermo veſter non eſt verus. quoniam deſponſa­tio facta eſt. ſicut ipſi dicunt ex gente veſtra Dixerunt pylato Anna Cayphas. Hominuꝫ multitudo clamat quoniam