non fuerunt quominus patrie princeps exiſteret nomen qꝫ eius in capitolio faſtigio fulgeret ac virtute ciuile bel lum ingenti motu oriens ſepeliret Lucius vero ſil la vſqꝫ ad queſture ſue conuicia vitā libidine. vino. lu­dicre. artis amore inquinatam ꝑduxit. Quaꝓpter. G. mariū conſulem moleſte tuliſſe traditur. quod ſibi aſpe̓ rimū in affrica bellū gerenti tam delicatus queſtor ſorte obueniſſet. Eiuſdem virtus quaſi pruptis et diſiectis ne quicie qua obſidebat̉ clauſtris cathenas iugurthe mani­bus iniecit: mitridatā compeſcuit. ſocialis belli luctus repreſſit. cinne dominacionem fregit. eumqꝫ qui ſe in affrica queſtorem faſtidierat. ipſam illam prouinciam ꝓſcriptū et exulem petere coegit. Que tam diuerſa tan qꝫ inter ſe contraria ſiquis apud animū ſuum attenciore comꝑacione expendere velit. duos in vno homine ſillas fuiſſe crediderit. Turpem adoleſcentulū et virū dicerem fortem. niſi ipſe ſe felicem appellari maluiſſet. Atqꝫ ut beneficio nobilitatis penitencie ſeipſum admonite reſpi­cere altiora modo ſuo. ſperare auſos ſubtexamꝰ Titus aufidius cum aſſiātici publici exiguā admodū particu­lam habuiſſet. poſtea aſiam totam ꝓconſulari imperio obtinuit. Nec indignati ſunt ſocij eius parere faſcibus quem aliena tribunalia adulantem viderant. Geſſit eci am ſe integerrime atqꝫ ſplendidiſſime quoqꝫ id modo de monſtrauit. priſtinū queſtum ſuū fortune preſens vero dignitatis incrementum moribus ipſus imputari debe re. At publius rutilius non publicanum in ſici lia egit. ſed operas publicanis dedit. Idem ultimam in opiam ſuam auctorato ſocijs officio ſuſtētauit. Ab hoc poſtmodum conſule leges vniuerſi ſiculi acceperunt acer­biſſimoqꝫ predonum ac fugitiuorum bello liberati ſunt Portus ipſos ſiquis modo mutis rebus ineſt ſenſus. tantam in eodem homine uarietatem ſtatus. admira­tos arbitror. Quem enim diurnas capturas exigentem