et pectora ex condicione abiecta atqꝫ contempta emerſiſ­ſe in claritatem videamus. quid aberit quin et ipſi meli­ora de nobis ſemper cogitemus: memores ſtultū eſſe per petue infelicitati ſe ſepe dampnare. ſpemqꝫ que eciā incer­ta recte fouet̉ interdū certā indeſperacionem conuertere Manuis torquatus adeo hebetis atqꝫ obtuſi cordis inter inicia iuuente exiſtimatus. ut a patre lucio maulio am pliſſimo viro quia et domeſticis et. r. p. vſibus inutilis videbatur. rus relegatus agreſti opere fatigaretur: po ſtmodum patrem reum iudiciali periculo liberauit: filiū victorem quod aduerſus imperiū ſuū cum hoſte manū feruerat ſecuri ꝑcuſſit: patriā latino tumultū ſeſſam ſpe­cioſiſſimo triumpho recreauit. In hoc credo ne fortune nubilo adoleſcencie contemptu perfuſus. quo ſenectutis eius decus lucidius eniteſceret. Scipio autem affricanus ſuperior quem dij immortales naſti voluerunt. ut eſſet in quo virtus ſe per omnes numeros hominibus effica citer oſtenderet. ſolucioris vite primos adoleſcencie an­nos egiſſe fertur: remotos quidem a luxurie crimine: ſꝫ tamen punicis tropheis de uicte carthaginis ceruicibus impoſito iugo teneriores. G. quoqꝫ valeriꝰ flaccus ſecū­di punici belli temporibus luxu perditam adoleſcenciam inchoauit. Ceterū a. p. licinio pontifice maximo flamē c flaccus quo facilius a vicijs recederet ad curiā ſacrorum et ceremoniarū conuerſo animo vſus duce frugalitatis religione quantū prius luxurie fuerat exemplū. tantū poſtea modeſtie et ſanctitatis ſpecimen euaſit Mihil. q. fabio maximo qui gallica victoria cognomen allobroge ſibimet et poſteris peperit adoleſcente magis in fame. nihil eodem ſene ornacius aut ſpecioſius illo ſeculo nr̄a ciuitas habuit. Quis ignorat. q. catuli auctoritatem in maximo clariſſimorū virorū prouectu excelſum gradum obtinuiſſe. Cuius ſi ſuperior etas reuoluatur: multi lu­ſus multe delicie reperient̉. Que quidem ei impedimēto