ALEXANDREIDOS Et molem carnis.& quod cibus educat extra Interior ſibi ſumit homo fomenta laborum. Ergo vbi flammato vidit Phillipida vultu Accuſabat enim occultam rubor igneus iram Flagitat vnde animus incanduit: vnda doloris Materiam traxit: quę tanta efferbuit ira Ille ſui faciem reuerens monitoris. ocellos Supplice deiecit vultu: pronuſqꝫ ſedentis Affuſus genibus: ſenium lugere parentis Oppreſſum imperio Darij: patriamqꝫ iacentem Conqueritur lachrimans. lacrimis exaggerat iras: Atqꝫ hęc dicentem vigili bibit aure magiſtrum Indue mente virum macedo puer. arma capeſſe. Materiam virtutis habes: rem profer in actum Quoqꝫ modo id poſſis aures aduerte docebo Conſultor proceruum: ſeruos contemne bilingues: Et nequam: nec quos humiles natura iacere Pręcipit: exalta. nam qui pluuialibus vndis Intumuit torrens: fluit acrior amne perhenni Sic partis opibus:& honoris culmine ſeruus In dominum ſurgens: truculentior aſpide ſurda Obturat precibus aures: manſueſcere neſcit Non tamen hoc prohibet rationis calculus: vt non Exaltare velis: ſi quos inſignit honeſtas Quos morum ſublimat apex: licet ampla facultas Et patrię deſit:& gloria ſanguinis alti Nam ſi vera loquar: auferre pecunia mores