LIBER PRIMVS Non afferre ſolet. atqꝫ enim inter cetera noctis Monſtriparę: monſtro nihil eſt corruptius iſto Quem vero morum: non rerum copia ditat Quem virtus extollit: habet quod pręferat auro Quod patrie vicium redimat: quod conferat illi Et genus& formam: virtus non queritur extra Non eget externis qui moribus intus abundat Nobilitas ſola eſt animum: que moribus ornat Si lis inciderit te iudice: dirige libram Iudicij. nec flectat amor: nec munera palpent: Nec moueat ſtabilem perſonę acceptio mentem Muneris arguitur accepti cenſor iniquus Munus enim a norma recti diſtorquet acumen Iudicis.& tetra inuoluit caligine mentem Cum ſemel obtinuit: vitiorum mater in aula Peſtis auaricię: quę ſola incarcerat omnes Virtutum ſpecies: ſpreto moderamine iuris Curritur in facinus. nec leges curia curat Parce humili: facilis oranti: frange ſuperbum Grande aliquid: ſi velle tenes:& poſſe tenebis: Caſtra moue: turmas inſtaura: tranſfer in hoſtem Si conferre manum: dum luditur alea martis Debilis:& nondum matura refugerit ętas Te tamen armatum videant: hylaremqꝫ caterue Pugnantem precibus: monitiſqꝫ miniſqꝫ tonantem Profuit interdum: dominis pugnare iubendo Nam dum caſtra metus calcat: dum languida terror