LIBER SECVNTVS Corripiunt. captoſqꝫ domant. patriamqꝫ tuentur. Spurius ille puer regni moderamen adeptus Cuncta ſibi ceſſura ratus: feruore iuuente Ducitur.& caſus ruit impro uiſus in omnes Et pugnando mori mauult qͣꝫ cedere victus Et iam ſpe vacuus: animo lenteſcit inani Damnorumqꝫ memor quę grannitus intulit amnis Incipit afflictus patrijs diffidere rebus Proh pudor in rerū dominos: quibus om̄e metallum Seruit. ſerui inopes pauci ſine viribus audent. Scire velim Macedo. quibus inſpirante megera Artibus. illius cyri te poſſe potiri Imperio iactas. cui lydia creſus& omnes Curuauere genū quocunqꝫ ſub axe tyranni Qui licet extinctus: me ſucceſſore ſuperſtes Regnat.& in viuo viuit fortuna ſepultiSi veterum monimenta manent: ſi mente recordor Scripta patrum memori: quis nos a ſtirpe gygantum Ignorat duxiſſe genus: quis bella deorum Quis coctum laterem? ſtructamqꝫ bitumine turrem Neſciat a proauis. magneqꝫ quis immemor vrbis Cui dedit ęternum labij confuſio nomen Ergo agiteo proceres patrium reuocare vigorem Pro patria ſtare:& patrię titulis ⁊ honori Inuigilare decet. ne pauper& aduena victor Conculcet pedibus terram& monimenta parentum At ſi quem veſtrū: quod abominor: improbus hoſtis.