ALEXANDREIDOS. Excutiat campo. profugumqꝫ per arua fatiget Si mihi: ſi patrię: ſi ciuibus arma negatis Vxores ſaltim ac nati: quos hoſtica clades Obteret in caſtris. moueant in bella reuerti. Non tamen id vereor. quia iam victoria perſis Applaudit ducibus. etenim ludente fauilla Ardere in ſomnis: macedum tentoria vidi Veſanumqꝫ ducem ritu babilonis amictum Purpureo luxu: ſubeuntem mœnibus vrbis Ad me perlatum: dehinc euaneſcere raptum Quid moror: ęternum teſtor iubar. aurea ſolis Lumina: cui dedimus noſtris in finibus ortum Hoſtis erit. quicunqꝫ fuge laxabit habenas. Plura loquuturo. celeri pede nuncius affert Deſeruiſſe locum graios. pauidoſqꝫ cohortes Conſuluiſſe fuge. iam per compendia ſaltus Ad pelagus rapuiſſe gradum. perqꝫ ardua montis Pręcipitaſſe viam. mollem ſic principis aurem Paſcit adulator. fluitat percuſſus inani Leticia. damnatqꝫ moras. exercitus ergo Flumine tranſmiſſo: per ſaxa per inuia raptim Querit iter. profugumqꝫ parat peruertere regem Quo ruitis peritura manus: iuuenem ne putatis Inuictum fugere hunc: qui quouis crimine credit Turpius eſſe fugam: qui ne fugiatis inertes Hoc ſolum meruit: etenim ſi forte daretur Optio talis ei. fugiens an cedere mallet