LIBER TERTIVS Celeſtes modulos. vel quanta proportio rerum Quatuor inter ſe: nouit quis ſydera ſeptem Impetus obliquo. rapiat contraria mundo Quot diſtant a ſe gradibus. quę ſtella nociuum Impediat ſeuire ſenem. quo ſydere fiat Obijce propitius. martem quis temperat ignis Ꝙͣ ſibi quiſqꝫ domum querat. quo ſydus in iſto Regnet hemiſperio: motus rimatur:& horas Colligit. euentus hominum perpendit in aſtris Parua loquor. totum claudit ſub pectore cœlum Hic ergo in ſtellis mortem ſibi fata minari Contemplatus erat. ſed enim quia vertere fati Non poterat ſeriem. penetrare audebat ad ipſum Rectorem Macedum. toto conamine poſcens A tanto cecidiſſe viro. vitamqꝫ peroſus Mortem parturiens. in prima fronte furoris Occurrebat ei. currūqꝫ pręmebat ab alto Grandine Miſſilium: pertuſum principis orbem Nec ſolum iaculis. Sed voce probriſqꝫ laceſſit Atqꝫ ita Neptanabi non inficianda propago Dedecus ęternum matris. cur vulnera perdis Ignauos agitans. in me conuerte furorem Si quid adhuc virtutis habes. me contere: cuius Militiam claudit ſeptemplicis archa Sophie Et caput aſtriferum: ſibi vendicat vtraqꝫ laurus Motus Alexander miſeretur obire volentis Ac placide ſubijcit: proh monſtrū: quiſquis es inquit e iij