ALEXANDREIDOS Viue pręcor morienſqꝫ ſuum ne deſtrue tantis Artibus hoſpicium. nunquam mea dextera ſudet Vel rubeat gladius cerebro tam multa ſcienti Vtilis eſt mundo. quis te impulit error: ad amnes Tendere velle ſtigos. vbi nulla ſcientia floret Dixit. at ille pedes terrę ſe mandat: eiqꝫ Qua ſe diſſocians ocream lorica relinquit Sauciat enſe femur.& dedicat arua cruore Infremuit Macedo Zoroeqꝫ vt parcere poſſit Admiſſum procul ęgit equum. ſic ergo remotus Continuit bilem. verum Meleager in illum Irruit.& Zorōe qua cruri tybia nubit Cedit̉ vtrumqꝫ genu: tunc cetera turba iacentem Comminuunt in fruſta virum. ſtellisqꝫ reponunt Tunc vero in Darium pondus diſcriminis omne Conuerſum eſt. quid agat. videt arua cruore ſuorum Pinguia. ſe circa videt exanimata iacere Corpora tot proceruum. fugiuntqꝫ quibus ſuper ante Fidebat potius. quando viſcera rupta trahentes Inter equos auriga iacet. ceruice reciſa Dum dubitat fugiat ne pedes. ſeſe ne laboret Perdere. Perdicas iaculum iaculatur. at illud Se capiti affigit. cerebrum tamen oſſa tuentur Excutitur curru Darius. nec ſuſtinet vltra Ferre aciem. turbamqꝫ pedes declinat.& inter Degeneres profugoſqꝫ legit compendia ſaltus Donec ei ſonipes ablatus ab auſone. Magnum