ALEXANDREIDOS Vim patitur. coit in patulo: tractatqꝫ pudenda Sanguinolenta manus. coitus pars altera labem Contrahit inceſtus. verum pars altera luget Et venit ad veniam. patientis namqꝫ reatum Vis illata leuat. minuitqꝫ coactio culpam Maieſtate tamen ſalua: ſaluoqꝫ pudore Tota domus Darij. genitrix& regia coniunx Et ſoror& natus: tanta eſt clementia regis Curribus auratis: in Dorica caſtra vehuntur In matrem ſibi ſe ſic temperat: vt ſibi matrem Eligat. vxori det nomen habere ſororis Septennem puerum in natum ſibi mitis adoptet Tantus enim virtutis amor tunc temporis illi Pectore regnabat. ſi perduraſſet in illo Ille nitor. non eſt quo denigrare valeret Crimine: candentem titulis infamia famam Verum vbi regales: perſarum rebus adeptis Delicie poſuere modum. ſuaſitqꝫ licere Illicitum:& licitum genitrix opulentia luxus Corripuit fortuna phyſim: curſuqꝫ retorto Subſtitit vnda prior: viciorum cautibus herens Qui pius ergo prius erat hoſtibus: hoſtis amicis Impius. in cedes& bella domeſtica deinde eſt Conuerſus: ratus illicitum nihil eſſe tyranno Pręterea quis prętereat: ſummum ſibi patrem Vſurpaſſe iouem. nam ſe genitum Ioue credi Imperat.& credit hominem trangreſſa poteſtas