LIBER TERTIVS Seqꝫ hominem faſtidit homo: minimumqꝫ videtur Eſſe ſibi. cum ſit inter mortalia ſummus Mittitur interea: cum Parmenione Damaſcum Miles. vt a victis extorqueat vrbe repoſtas Reliquias Gaze: ſed iam cenſebat habendas Victori prefectus opes: dominoqꝫ priori Proditor inſidijs caute quos traderet hoſti Traxerat vrbe ſuos. fortunę namqꝫ meatum Mutato mutatus erat: ſic vnius vno Crimine Perſarum ceſis tot milibus: ipſe Cum reliquis cecidit. Dario ſolamen id vnum Damnorum luctuſqꝫ fuit: cum nuncius ipſum Artificem ſceleris afferret in agmine primo Arce periſſe ſua. nec vnquam ſuſtinet vltra Dicere fortunam. quę iuſta lance rependit Sontibus interdum. prout fraus ignaua meretur Hęc Dario medicina mali: ſic pene malorum Omnia cum quodam veniunt incommoda fructu Septimus accenſo Phœbea lampade mundo Pręſſerat aſtra dies: cum rex ex more peracto Funis obſequio tendit Sydona vetuſtam Phenicum gentem. quibus in ſua iura redactis Ad Tyrios conuertit iter. quos omne paratos Martis ad examen: muriqꝫ abrupta tuentes Gaudet Alexander ſuſpecta cominus vrbe Inueniſſe viros. tot propugnacula muris Edita. diſpoſitę longe ſtant ordine turres