ALEXANDREIDOS Quid ſuperi ſuper hoc caueant: quid enigmata fati Significare velint: iubet in commune referri Inter ſortilegos vatum. ſtellaſqꝫ ſequentes Stabat ariſtandus. ſterili iam marcidus euo Parcite ait: vanis inceſſere fata quęrelis Fata regunt ſtellas:& quos ab origine curſus Quę loca: quos motus.& quod portendere magnus Ille ſator rerum dedit. hos certo ordine ſeruant̉ Nec quicqͣꝫ mutare queunt: de mente profunda Quicquid ab eterno prouiderit illa futurum Seu terrę incumbens extendens littora thetis Gurgitis augmento. ſeu tellus ſubruat vrbes Concuſſu laterum. ſeu morbidus influat aer Seu tenebris fuſcare diem: ſeu cornua lun­Caligare velit: ſeu tardius ire galerum Omnia deſcendunt a ſummo culmine rerum Quo niſi conſulto: nihil eſt quod ſydera poſſint Inde eſt. quod lune palleſcit luridus orbis Cum terram ſubitura ſuos abſcondere uultus Fertur.& humano parat euaneſcere viſu Vel cum fraterno premitur ſplendore Dyana Qualiter accenſę iubar igniculumqꝫ lucernę Inuida maioris. obſcurat flamma camini Dogmatum veterum non vile. patrumqꝫ ſequutus Memphyos. haud dubitem. gręcorum dicere ſolem Perſarum lunam tum deficit ille: ruinam Graium. Perſarum cum deficit illa minatur