LIBER QVARTVS Dixit.& exemplis veterum pro teſte reſoluit Perſidis acta ducum. quibus incumbente flagello Fortunę. obſcuro lugubris cinthia cornu Palluerat. ſtetit ergo ratum: quod cana ſenectus Arguerat. meruitqꝫ fidem ſententia vatis Editaqꝫ in medium: flexit pauitantia vulgi Corda ſuperſtitio. qua nil aſtrictius ad ſe Inclinat turbam. regit ora: manuſqꝫ refrenat Quę cum ſua potens: mutabilis eſtuat ęſtu Multiuage mentis: vana ſi forte mouetur Religione ducum. ſpreto moderamine. vatum Imperium ſubit.& regum contemnit habenas Ergo vbi torpentes. ſpes& fiducia fati Erexit mentes. armis dum corda calerent Vtendum ratus eſt macedo. ne frigeat ardens Impetus. extemplo velli tentoria: circa Noctis iter medium iubet. ac pręcedit ouantes In primis: raro contentus in milite turmas. Argumentum Quarti Libri. ſis Vartus ad vxoris Darij: lacrimabile funus Conuertit magnum. Darium lamen­ta fatigant. alſaqꝫ ſuſpicio. legati certa reportāt Ad Darium reſponſa. aſtant hinc atqꝫ inde parati Ad bellum cunei. terretur imagine belli Conſiliumqꝫ vocat Macedo. reſponſa ſuorum.