ALEXANDREIDOS Eſtuat eger amans: a conſuetudine ſtupri Ortum coniectans rapte:& raptoris amorem Hęc captiua inquit:& forma& ſanguine clarus Hic dominus fuit& iuuenis: voluiſſe probatur Quod potuiſſe patet. his ęſtuat anxia curis Languida mens Darij: donec teſtante penates Et ſuperos ſeruo. caſtam vixiſſe maritam Facta fides Dario: tollenſqꝫ ad ſydera palmas Et faciem irriguo lacrimarum fonte madentem Summe deum pater inquit.& vna potentia rerum Dij patrij:& quorum nutu ſtat Perſicus orbis Primo quęſo mihi regnum ſtabilite: meiſqꝫ Quod mihi ſi tolli iam pręfiniſtis:& a me Tranſferri fati iubet imperioſa voluntas Regnum Aſie. me poſt hic tam pius hoſtis habeto Tam clemens victor: dixit: ſuperoſqꝫ profuſis Inuitat lachrimis. vt vocem fata ſequantur Et quamqͣꝫ fruſtra: iam pace bis ante petita Conſilia in bellum conuerterat. hoſtis amore Victus:& extemplo: cum palladis arbore tutos Pręfectos equitum: quibus allegatio pacis Commiſſa eſt. iubet ire decem: quorum vnus achillas Qui quantum eloquio reliquis: tam pręſtitit euo Sic cepit. Darium rex clementiſſime pacem Vt totiens a te peteret vis nulla coegit Sed tua qua ſatis es in noſtris vſus ab illo Extorſit pietas. matrem pia pignora natos