LIBER QVARTVS Abſentes tantum: non captos ſenſimus. harum Qui ſuperant cuſtos pius& tutela pudoris Haut ſecus ac genitor curam geris. omine fauſto Reginas dicis: hoſtiliſqꝫ immemor ir­Fortunę ſpeciem pateris retinere priorem Luridus in vultu color.& liuentia fletu Lumina conijciunt. quanto clementior hoſte Hoſtis es.& facies aufert velamina menti Talis erat Darij. cum legaremur ab illo Qualis Alexandri patet. vxorem tamen ille Tu luges hoſtem. clypeum iam leua teneret Iam ſtares acie: iam te vibraret in hoſtes Fulmineus Bucifal. iam te ſentiret in armis Horrificum Darius. niſi coniugis eius humande Cura moraretur. rata ſit concordia natam Non ſine dote offert Darius tibi: quicquid vbiqꝫ Terrarum eſt inter frixei litoris horam Eufratemqꝫ tibi: nata mediante precatur In dotem capito. teneatur filius obſes Et fidei& pacis. redeat comitata duabus Virginibus mater. quarum ter dena talentum Milia ſunt precium fuluo decocta metallo Quod niſi te ſuperi maiori pectore fultum Humanoſqꝫ artus diuina mente beaſſent Tempus erat. quo non ſolum pacem dare. verum Poſcere debueras.& fœdus inire. vides ne Quantus ad arma ruat Darius. quot ab orbe remoto