ALEXANDREIDOS Admitti ſomnum mihi non potuiſſe. priuſqͣꝫ Exonerata grauet poſuiſſent pectora curas Miranti ſine fine duci. quod libera curis Pectora dixiſſet macedo: ſed querere cauſam Non tamen audenti. cum vicos vreret hoſtis Inquit. cum vaſtaret agros: excinderit vrbes Cum fugeret. ſeſe diffidens credere fatis Iuſta mihi tunc cauſa metus: onerataqꝫ curis Mens erat. alternam non admiſſura quietem At nunc cum Darus coram me totus& eius Copia tota mihi ſeſe pręſentat in armis Nec fugiens poſſit: diuortia querere martis Quid metuam nihil eſt: ſed quid maior: ite parari Vt mos eſt. alias replicabo licentius iſta Dixit.& armari lituo precone pelagos Imperat. ipſe ſuis aptat munimina membris Erea crure tenus ſerpens deſcendit ad imos Squama pedes. natum mordacis acumine dentis Caſtigare moras.& pennas addere plantis Calcar in eſt: vt cum profugos peruertere curſu Tentabit: ſi vox non excitat: aut tuba lentum Cornipedem: ſaltem ſtimulos latus audiat acres Et leues humeros:& pectus herile tuetur Vertice dependens triplici toga terrea nexu Et terētes vlnas: maculis circumligat vncis Sed parcens oculis: hoſtem dat poſſe videri Tutior ut lateat: duplici detecta galero