LIBER QVARTVS Corporis humani pars dignior. ęrea caſſis Imprimitur capiti: flammantibus ignea triſtiInſeritur lateri: riuos factura cruoris Dira lues gladius. per quam Iouis atria nigri Manibus exſpectant vacuos implere penates Poſcitur huic Bucifal: cui rex vt prępete ſaltu Inſedit. domuitqꝫ ferum domitor ferus orbis Leua manus clypeo: felici federe nubit Sic tamen. vt frenis equo iungatur amore Fraxinus in dextra eſt: cuius flagrante coruſcat Vexillo cuſpis:& verberat aſtra leone Non magis a primo duri diſcrimine martis Hunc alacrem videre ſui: veniente ſuorum In medium magno. ſpes ſana reſuſcitat ęgro Agmen.& in vultū victoria viſa ſedere eſt Ipſe ſuis igitur diſtingens partibus agmen Diſponens aciem quo debuit ordine: currus Falcatos Dario quę ſpes eſt vna triumphi Excipere: ordinibus ſaxis: cetuqꝫ ſoluto Euitare iubet:& non impune vagari Aurigas& equos. ſed eos inuoluere telis Dumqꝫ monet: munitqꝫ ſuos: dum pectora dictis Roborat. elapſus a medis tranſfuga medus Tranſmeat ad regem Darium qui ferrea terrę Inſtrumenta refert aſtu mandaſſe latenti Muricibus quibus eſt nomen. ſi viribus hoſtem Vincere non poſſit. retinere tenacibus vncis.