ALEXANDREIDOS Sperat:& occulta graios ſorbere ruina Quo ſimul accepto: medus ne falſa loquatur Ne capiat ſermone ſuos. rex imperat illum Seruari. tamen ipſe locum fecitqꝫ notari Monſtrariqꝫ ſuis: vbi rex Babilonius arce Fretus vlixea: terrę mandauerit vncos Neue repulſa dolis ſuccumberet ardua virtus Omnibus oſtendi iubet: oſtenſumqꝫ caueri Suſpectum de fraude ocum. tunc vero fluentes Precedens acies verbo: nutuqꝫ loquaci Ad lites animans veſtris labor vltimus inquit Pre manibus ſocij bellum quod Grannicus annis Vidit.& anguſto Cylicum victoria ſaltu Quid laudis. quid honoris habent niſi fine beato. Terminet extremum deus:& fortuna triumphum Sed fortuna deus ea: quę pro viribus aſtans Semper Alexandro. tam ſub me ſceptra tenere ſub ſe gaudet alios regnare potentes Hec vbi me Macedum moderantem gręcia vidit Frena: meos ex tunc promouit: eiſqꝫ cere Velle licet liceat. ſed non audere licebit Iſta nihil pręter numerum diſcriminis affert Tam populoſa cohors. ſed& hęc fortuna laborat Quam pudet exiguos totiens numerare triumphos Vt in vincendum ſimul ſemel afferat orbem Tanto pluris erit vobis victoria quanto A paucis partam de pluribus eſſe liquebit