ALEXANDREIDOS Victores Aſie: o ſocij: quibus ante tot vrbes Ceſſere: exigui dormire ad mœnia caſtri Quę loca conſiſtant? quod opus: quis non ruat ager Ante manus macedum? quę menia ſtare vel vrbes Suſtineant? ſolidis quę fundamenta columnis Inniti valeant: cum ſenſerit altus adeſſe Murus Alexandrum: quamuis equandus olympo Corruet.& diſcent mihi condeſcendere turres Dixit.& in ſumma Tauron apparuit arce Quo ſemel aſpecto grais audatia creuit Corripuitqꝫ pauor& deſperatio ciues His extrema pati: patrięqꝫ impendere vitam. Illis corde ſedet fuga ſi modo libera detur Maxima nubiferam ſe turba recepit in arcem Nec mora ter denis victorem flectere miſſis Vt liceat ſalue victos abſcedere vita Triſte reporrarur reſponſum a principe: nullum Eſſe locum venie: paruas ſupereſſe doloris Supplicijſqꝫ moras: torpent langore pauoris Percuſſi ciues. dociles extrema vereri Dirigit ergo pręces occulto calle per vmbras Ad matrem Darij Medates: vt mitiget iram Regis.& vt victis inuictis parcat& vrbi Non ignarus eam venerari matris honore A victore coli. Medates eius ſibi neptem Duxerat ad Darium cognato ſanguine ſpectans Renuit illa diu pręcibus concurrere: quamuis