ALEXANDREIDOS Per precioſa pręcor quondam preconia patrum Illuſtreſqꝫ viros quibus hęc ſubiecta tributum Gens Macedum toties& vectigalia ſoluit Obteſtor miles vt dignos ſtemmate tanto Concipias animos vt te contingat olympo Teſte vel egregia vinci vel vincere pugna Hactenus Arſanides: ſed non excepit eodem Verba cohors animo dictis quoqꝫ defuit ille Debitus applauſus quem perſuadentibus audax Reddere turba ſolet pręſtruxerat omnia verus Ora timor donec Achatheus inter amicos Regis pręcipuus: nos inquit in arma ſequamur Vnanimes regem nobiſqꝫ erit exitus idem Qui tibi qui patrię: lęto excepere loquentem Aſſenſu reliqui raucoſqꝫ dedere tumultos Qualis in ęgeo deſperans nauita ponto In quem fluctiuomus fracta iam puppe videtur Coniuraſſe nothus: ſocios ſolatur inertes Diſſimulanſqꝫ mētum comitum titubantia firmat Pectora.& inuito parat ire per equora vento At Beſſus facinus iam pręmeditatus acerbum Narbazoneſqꝫ ſimul numeroſo milite fulti Iam diffinierant Darium comprehendere viuum Vt ſi magnus eos ſequeretur munere tanto Commodius poſſent victoris inire fauorem Quod ſi pręceleres euadere principis alas Sors daret: auderent Dario regnare perempto