LIBER SEXTVSEt vires reparare: nouumqꝫ laceſſere martemNarbazones igitur. ſceleri iam tempora nactusOpportuna ſuo. ſcio rex quę dixero: dixitDiſplicitura tibi: nec erit ſententia cordiHęc mea grata tuo: ſed pręgraue vulnus acerboCuratur ferro: grauis eſt medicina dolentiAſperior ſanat grauiores potio morbosNaufragiumqꝫ timens: iactura ſepe redemitNauita quod potuit:& damnis damna leuauitScis quod amara geris aduerſo numine: bellaSors vrgere tuos non deſinit aſpera PerſasOmnibus eſt tentanda modis fortuna: nouiſqꝫEſt opus ominibus: depone inſignia regniAd tempus bone rex: alij concede regendamImperij ſummam: nomen qui regis ⁊ omenPoſſideat: donec martis ceſſante procellaHoſtibus expulſis Aſya. iuſto tibi regiReſtituat regnum: breuis expectatio factiHuius erit: tot bracta dabunt: dabit india gentesVt maior belli moles maiora ſuper ſuntRobora: quam bello quę ſunt exhauſta prioriCur in perniciem: labentes more bidentumIrruimus. fortis animi eſt contemnere mortemNon odiſſe tamen vitam: ſed amare virorum eſtDegeneres:& quos conſtat tedere laborisCompelluntur ad hoc vt vitam ducere: vileQuid reputent. quid mirum: ignauo viuere: mors eſtin iij