ALEXANDREIDOS Econtra. nihil eſt quod fortis ardua virtus Linquat in expertum: mouet omnia:& omnia tentat Tenditur ad mortem: cum nil ſupereſſe videtur Vltimus ad mortem: poſt omnia fata: recurſus Ergo age rex Beſſo: quem gloria temporis offert Ad tempus committe tui moderamina regni Vt tibi reſtituat: accepto tempore ſceptrum Hęc vbi dicta: animo vix temperat ille benignus Et patiens rector: iam te inueniſſe cruentum Inquit. mancipium funeſti temporis horam Comperio facinus qua patraturus acerbum In dominum ſeruus: partharum ſtamina rumpas Hęc ait:& ſtricto poterat mucrone videri Occiſurus eum. niſi vultu ſupplice: Beſſus Indignantis habens ſpeciem: multoqꝫ ſuorum Agmine ſtipatus: regem exoraret: eumqꝫ Haud mora vinciret mundum niſi conderet enſem Tunc vero a reliquis metari caſtra ſeorſum Precepere ſuis: ac regi Archabatus ir­Conſuluit vt parcat: habeat pro tempore tempus Equa mente feras ait: erroremqꝫ tuorum Stultitiamqꝫ: grauis& pręmaturus in armis Inſtat Alexander magno retinendus amore eſt Miles. ne ſanos turbet diſcordia ſenſus Neue a rege ſuos alienent bracta maniplos Paruit arſamides: ſuperos& fata ſequutus Caſtra locat meror& deſperatio victis