LIBER SEPTIMVS Quo facto. vt tanti lateant veſtigia monſtri Diuiſere fugam. feſtinat bracta ſubire Beſſus. Narbaſones hyrcanos viſere ſaltus Diſperſi fugiunt alij: quos vel metus vrget Vel ſpes in dubijs ſemper comes optima rebus Quingenti tantum ſe collegere quirites Qui pro iuſticia: patrięqꝫ iacentis honore Elegere mori: macedumqꝫ reſiſtere turmis Vel quia ſperabant armis extendere vitam Vel quia turpe fuit regi ſupereſſe perempto Dum tamen ancipiti ſermonum barbara motu Diffinit legio: melius ne ſit: hoſte propinquo Terga dedere fuge: grais ve opponere pectus Ecce triumphantis animi pernicibus alis Vecta ſuperuenit macedum manus: omnibus arma Omnibus& vires:& martius omnibus ardor Iam fragor& belli rurſus nouus ingruit horror Non timido fuga: nec prodeſt audatia forti Ceduntur fortes: timidi capiuntur:& ecce Res indigna fide. dictu mirabile plures Captiui quam qui caperent: numerumqꝫ ligantum Prędonumqꝫ grauis exceſſit copia prędę Non magna ſine laude tamen cecidere rebelles Aduerſę partis clariter mille quirites Nec cedis rancor: nec funeris ira quieuit Donec Alexandro gladij reuocante furorem. Cedibus abſtinuit cedi deuota iuuentus n ij