ALEXANDREIDOS Tum vero intactum pecudum demore ſuperſtes Agmen agebatur. nec erat veſtigia toto Agmine qui Darij grais oſtendere poſſet Singula ſcrutantur Perſarum plauſtra: nec vſquam Dedecus inueniunt fati regale cadauer Regis. enim ſtricto deſerto calle iugales Pectora confoſſi iaculis in valle remota Cōſtiterant: mortem Darijqꝫ ſuamqꝫ gementes Haut procul hinc querulus laſciuo murmure riuus Labitur.& vermis ſolus damnatur in herbis Patrem riuus habet fontem: qui rupe profuſus Purus in expreſſis per ſaxea viſcera guttis Liquitur.& ſiccas humectat nectare glebas Ad quem vir macedo poſt martem feſſus anhelo Ore Poliſtratus ſitis incumbente procella Ductus: vt arentes refoueret flumine fauces Curriculum Darij vitam exalantis opertum Pellibus abiectis iumentaqꝫ ſaucia vidit Vidit.& accedens confoſſum vulnere multo Inuenit Darium. turbatum lumina mortis Inter& extreme poſitum confinia vitę Cunqꝫ rogaretur Indo ſermone quis eſſet Gauiſus: quantum perpendi ex voce dabatur Fortunę pręſentis ait mortiſqꝫ propinquę Hoc vnum Dario& ſolum ſolamen habetur Quod tecum mihi non opus eſt interprete lingua Quod loquor extremum diſcretis auribus:& quod