LIBER SEPTIMVSNon erit extremas inuanum promere vocesO quam grata mihi macedum pręſentia regisEſſet. vt audiret me tam pius hoſtis:& eiusColloquio fruerer: vt mutua verba ferendoSedaret veteres belli breuis hora querelasQuem quia fata negant: o quiſquis es accipe:& iſtaPerfer Alexandro: poſt hoc certamina magniDebitor intereo: multumqꝫ obnoxius illiQuod matrem Darij prolemqꝫ modeſtus& irImmemor hoſtilis clementi pectore fouitQuod non hoſtilem qualem decet eſſe tyrannumSed regalem animum victis vultumqꝫ ſerenumExhibuit victor: hoſtiqꝫ fidelior hoſtisQuam noti ciueſqꝫ mei: donata per illumVita meis: vitam mihi ſubripuere propinquiRegna quibus vitamqꝫ dedi: miſerabile dictuQuorum preſidio tutus vel ab hoſtibus eſſeDebuerat Darius ab eis occiſus& interHoſtes incolumis ſtans: labitur inter amicosHis pręcor a iuſto reddatur principe talisTalio pro meritis: qualem patricida mereturQuamqꝫ repenſurus mihi ſi fortuna triumphumConceſſiſſet eram: nec enim diſcrimine ſolumAlea verſatur mea: ſed communis eorumQui pręſunt turbe:& populi moderantur habenasIn me cauſa agitur: decernat pondere iuſtoMagnus. quę tantum maneat vindicta reatumn iij