ALEXANDREIDOS Quos vbi perdomuit: vitamqꝫ cruentus ab ipſo Narbaſones molli lingua ſuplicante recepit Haud mora viſendi ſuccenſa cupidine regis Gentis Amazone: venit regina Taleſtris Caſtraqꝫ virginibus ſubijt comitata ducentis Omnibus hęc populis: dorſo quos caucaſus illinc Circuit. hinc rapidi circundat phaſidos amnis Iura dabat mulier: cui primo vt copia facta eſt Regis. equo rapide deſcendit ſpicula dextra Bina ferens: leuo pharetram ſuſpenſa lacerto Veſtis amaſonibus non totum corpus obumbrat Pectoris a leua nudatur: cętera veſtis Occupat.& celat celanda: at non tamen vltra Iuncturam genuum deſcendit mollis amictus Leua papilla manet:& conſeruatur adultis Cuius lacte infans ſexus muliebris alatur Hęc intacta manet: ſed aduritur altera lentos Promptius vt tendant arcus:& ſpicula vibrent Perluſtrans igitur attento lumine regem Mirata eſt fame non reſpondere Taleſtris Exiguum corpus taciturnaqꝫ verſat apud ſe Principis indomiti virtus vbi tanta lateret Barbara ſimplicitas a maieſtate venuſti Corporis: atqꝫ habitu veneratur.& ęſtimat omnis Magnorumqꝫ operum nullus putat eſſe capaces Pręter eos: conferre quibus natura decorum Dignata eſt corpus: ſpecieqꝫ beare venuſta