LIBEROCTAVVS Sed modico pręſtat interdum corpore maior Magnipotens animus: tranſgreſſaqꝫ corporis artus Regnat in exiguis pręclara potentia membris Ergo rogata ſemel ad quid regina veniret An ne aliquid vellet a principe poſcere magnum Se veniſſe refert: vt pleno ventre regreſſa Communem pariat cum tanto principe prolem Dignam ſe reputans: de qua rex gignere regni Debeat heredes: fuerit ſi femina partu Edita: maternis potietur filia regnis Si mas exſtiterit: patri reddetur allendus Querit Alexander. ſub eo ne vacare Taleſtris Militie velit. illa ſuum cuſtode carere Cauſatur regnum. tandem pro munere noctem Ter decieſqꝫ tulit.& quod querebat adepta Ad ſolium regni: patriaſqꝫ reuertitur vrbes Interea Beſſus: ſumpto dyademate bracta Mouerat.& veteri mutato nomine: Scitis Accitis: toto ſurgebat in arma paratu Eſtuat auditis macedo. ſed inertia luxu­Et bello partis tot rebus onuſta moueri Agmina vix poterant: igitur mirabile dictu Cuncta tremenda ratus: quecunqꝫ mouentibus arma Eſſe ſolent homini: primum ſua: deinde ſuorum In medium proferre iubet: ſpacioſa iacebat Campi planicies: vbi multo ſanguine parte Exponuntur opes: arabum ſerumqꝫ labores