LIBEROCTAVVS Complicibus Dymus vincitur:& ipſe Philotas Creditur hoc vno perimi voluiſſe tyrannum Quod toto tridui ſpacio ſuppreſſerat: huius Indicium ſceleris. indicitur ergo reuinctis A tergo manibus: faciem velatus in aulam Principis edicto populus conuenerat armis Cinctus.& horrendo pallebat regia ferro. Muſſat tota cohors: tantiqꝫ ignara tumultus Cur accita foret: arrectis auribus heret Donec Alexander ſermone ſilentia rumpens Detexit ſcelus. illatoqꝫ cadauere Dymi Subticuit primo demum pene inquit ademptus Vobis o ciues: fortunę munere viuo Regis ad hanc vocem clamoſo perſtrepit aula Turbarum ſtrepitu: cunctis poſcentibus huius Auctores ſceleris: vt proderet ille. quid inquit Ille meus: patris ille mei: ſpecialis amicus Parmenio: tantoqꝫ alijs prelatus amore Tanti flagitij fuit autor:& ecce Philotas Cum patre concipiens tam deteſtabile terris Et celo facinus: Lecholaum Demetriumqꝫ Et Dymum: cuius corpus miſerabile: coram Aſpicitis: ſocios delegit:& in mea ductor Fata ſubornauit: rurſus facundia vocem Intonat horrendam. Metro Cebalinus& index Nychomachus teſtes producti criminis ortum In medium referunt: ſubdit mauortius heros pij