LIBEROCTAVVS Et contemptibiles alijs volui quibus ante Tot bona contuleram. ſed iam temeraria lingua Vertitur ad gladios:& quod conceperat ore Parturit enſe manus: quo me conferre licebit Cui caput hoc credam: pręfeci pluribus vnum Cui vitę& capitis commiſi iura: ſed vnde Preſidium pecij: venit improuiſa ſalutis Pernicies: melius cecidiſſem marte futurus Hoſtis pręda mei: potius quam victima ciuis Nunc ſeruatus ab his macedo: quę ſola timebit Incidit in lateris ſocios:& in agmina quorum Nec vitare manus: nec debuit arma timere Ergo mei ciues veſtra ad munimina ciuis Armaqꝫ confugio: liceat vos eſſe ſalutis Auctores: ſaluus vobis nolentibus eſſe Nec volo nec poſſum: ſi me ſeruare velitis Vindicis officium pretendite vindice pena Hęc vbi perſuaſit ira dictante relinquit Conſilium: vinctumqꝫ iubet proferre Philotam Dicturum cauſam: ne iudiciarius ordo Dicatur vires tanti victoris in aula Amiſiſſe ſuas: manibus ſtetit ille reuinctis Luridus.& vili velatus tegmine membra Lugubris facie: multum mutatus ab illo Qui princeps nuper equitum: magnumqꝫ ſequutus Nobilior ducibus.& magnificentior ibat Diſponenſqꝫ acies: tractanſqꝫ negotia belli iij