ALEXANDREIDOSHoc ſcripſi regi: ſed non de rege ſciebamDignius eſſe louem tacitis agnoſcere votisEt ſuperum ſtirpem: quam ſe iactando mouereContra ſe inuidiam: procerumqꝫ laceſſere bilemQuid mihi rex pro te totiens ſudaſſe: quid armisProfuit:& tecum pro te conſumpta iuuentusContinuuſqꝫ labor martis. quid in agmine fratresAmiſiſſe duos: nec patrem oſtendere poſſumPreſentemqꝫ malis adhibere. nec audeo nomenImplorare patris: quia dicitur huius.& ipſeCriminis eſſe reus: nec enim ſatis eſſe parentemOrbatum geminis. ſi non orbetur& vnoQui ſupereſt: natiqꝫ rogis imponitur inſonsErgo care pater& propter me morierisEt mecum. vitęqꝫ mihi tu cauſa fuiſtiQui tibi mortis ero: rumpo tibi fila: tuumqꝫFilius extingo ſenium. cur ergo creabasHoc in perniciem corpus tibi: nonne creatumPerdere debueras: non vt hos ex ſtirpe malignaPerciperes fructus: miſerabilior ne ſenectusSit patris: nati ne magis miſeranda iuuentusAmbigitur. verniſqꝫ adhuc venientibus annisDe medio tollor: effecto ſanguine patrisSpiritus eripitur: quem ſi fortuna morariVel modicum ſineret in obeſo corpore. iurePoſcebat natura ſuo: ſic fatur.& ecceRex in conſilium: ferro lucente caterua