LIBEROCTAVVS Stipatus redijt. tunc vero exterritus ille Supplicij: mortiſqꝫ metu: rurſuſqꝫ gelato Corpore: lapſus humi labefacto languit ore Ceperat in proceres ſententia ſerpere diſcors Ancipitiqꝫ ducum nutabant murmure partes Cenſebant alij perimendum more venuſto Parmenidem ſaxis. alij extorquere volebant Supplicio verum: quorum rex dicta ſequutus Aptari tormenta iubet: tortoribus ergo Exceptis manibus: in conſpectuqꝫ philote Seuitie miſero genus omne parantibus. ille Non opus eſt inquit: proceres grauiore flagello Confiteor volui. ſed cum grauioribus illum Afficerent pœnis: cum iam lacer oſſibus ictus Exciperet nudis. nec iam ſupereſſet in illo Vulneribus locus: expoſuit tandem capitales Inſidias: Seriemqꝫ rei facinuſqꝫ. ſed anceps Coniectura fuit: an tanta enormia de ſe Confeſſus fuerit. vt ſe cruciamine longo­Excipiens celeri finiret morte dolores. O quam difficile viſu: ſors prouenit actus Lubrica mortales.& quos aſcendere fecit Quam facile euertit. magno fortuna labore Fecerat excelſum media de plebe Philotam Princeps militie factus. ductorqꝫ cohortis Parmenione ſatus: modico poſt tempore lapſus Scandere dum querit: fato damnatus:& exul