LIBER NONVS Par animo diſcrimen ait. res ecce gerenda Cum monſtris mihi: cumqꝫ viris illuſtribus vna Dixit.& in leuum torquet veſtigia cornu Qua grauior belli Poro bellante tumultus Aera vexabat. ſequitur bellator Ariſton Polidamaſqꝫ ſui. ruitictus Ariſtonis enſe Rubricus:& proprio rubricauit ſanguine terram Polidamanta ratus prolixo euertere conto Condacheus: volucri preuentus arundine Glauci Oppetit.& terrę moriens immurmurat vdę Iamqꝫ argiua phalanx medium prorūperat agmen Indorum:& primis labefactis viribus. inde Nutabant acies: tum Porus in agmen equeſtre Iuſſit agi magnis elephantes turribus equos Sed tardum hoc anima: ac pene immobile greſſu Nec volucres curſus equare valebat equorum Ergo manus macedum: leuis occurrebat:& hoſte Percuſſo: refugis ictus vitabat habenis Sed neqꝫ barbaricis martem exercere ſagitta Fas eſt: arcus enim grauis atqꝫ ingens: niſi primo Exprimeretur humo: niſi curuaretur ab imo Non poterat flecti: iamqꝫ aſpernantibus Indis Imperium Pori: quod ſit titubantibus alis Cum ducis imperio metus acrior imperat. illi Extenuare aciem: turmas hij iungere rurſus in Stare iubent alij: nec erat de milibus vnus In medium qui conſuleret: tamen agmine Porus r. ij