ALEXANDREIDOS Diſpoſito. rurſus diſperſa recolligit arma Terribileſqꝫ oculis elephantes obicit hoſti Nec minimum grais monſtra iniecere timorem Nec ſolum barritus equos. ſed& horrifer aures Mouerat humanas: tremuluſqꝫ expauerat aer Et iam terrificus turbauerat agmina laxis Ordinibus ſtridor.& iam mandare parabant Terga fuge: modo victores: cum magnus inertes Corripiens macedum cuneos: equites agrianos Et Trachas in monſtra iubet conuertere greſſus Extemplo redeunt animi: poſitoqꝫ timore Mortis: in aduerſo creuit certamine virtus Exhaurit pharetram manus:& lętalis harundo Non ſine morte volans. homines& mōſtra cruentat Dumqꝫ auidi quidam nimis incautiqꝫ ſequuntur Obtriti pedibus elephantum certa relinquunt Defuncti documenta ſuis: vt partius inſtent: Anceps pugna diu macedum fuit: haud ſine multi Sanguinis impenſa: donec vibrare ſecures Cepere vnanimes: ſolidoſqꝫ pedes elephantum Informeſqꝫ manus: falcato cedere ferro Ergo fatigati iaculis tandemqꝫ cruentis Preſſi vulneribus. vno ſimul impete vecti Vectoreſqꝫ ruunt: tunc vero exercitus amens Terga metu comitante dedit: Porumqꝫ ſerentem Miſſilium nymbos:& ab alto culmine monſtri Spicula fundentem: medio velut equore ſolum