ALEXANDREIDOS Et vaga pallentem motura tonitrua mundum Mentem preteritę memorem terrentia culpę Auſa tamen fatis: macedumqꝫ reſiſtere fame Gens Sudracharum. valide ſe menibus vrbis Incluſit. dubio metuens ſe credere marti Aptari ſcalas iubet:& cunctantibus illis Primus in oppoſitum galeato vertice murum Euaſit macedo: ſed erat locus arctus: vt ipſum Vix caperet murus: ſic ergo ſuprema tenebat Vt magis hęreret qͣꝫ ſtaret. cum tamen ille Mille citaretur iaculis ex turribus vnus Nec macedum quiſqͣꝫ gradibus ſuccedere poſſet Quippe aſcendentes remouebat ab aggere miſſus Miſſilium turbo: tandem diſcrimina vimqꝫ Telorum vincit pudor& confuſio frontis Nam mora ſubſidij poterat compellere lenti Dederet vt ſeſe vel morti forte vel hoſti Feſtinant igitur certatim aſcendere vitę Pignore poſtpoſito. ſed feſtinando morantur Auxilium: nam dum certant aſcendere ſcalas Plus ornant: quibus effractis ruit omnis ab alto In ſe lapſa manus.& deſperare coegit Spem macedum magnus: quē ſolum ſtare videbāt Tanqͣꝫ in defectu fuerit deſertus ab illis Iamqꝫ manus clypeum qua contorquebat adictus Laſſa minabatur defectum: iamqꝫ monebant Clamantes ſocij celer vt reſiliret:& ipſum