LIBER NONVS Exciperent: tum rex auſus mirabile dictu Atqꝫ fide maius ſaltu ſe prępete dira Barbarie plenam preceps immiſit in vrbem Indignum reputans diuino ſtemate princeps Tot clarus titulis. ſi tergum oſtenderet hoſti Queritur an fortis facto: an temerarius iſto Rex fuerit. ſed ſi contraria iungere curas Et fortis fuit& facto temerarius iſto Cunqꝫ capi viuus poſſet perimi ve priuſqͣꝫ Surgeret. excuſſit fortuna potenter vtrunqꝫ Et miro miranda modo: protexit alumnum Sic etenim macedo corpus librauerat. vt ſe Exciperet pedibus: ſtans ergo laceſſere pugnam Cepit.& a tergo ne poſſet ab hoſte necari Magnipotens fortuna duci prouiderat ante Stabat enim laurus annoſo ſtipite: tanquam Nata ducem macedum vetulis defendere ramis Huius vt applicuit trunco inſuperabile corpus Vltio celeſtis: clypeum circumtulit: ictus Telorum excipiens. cunqꝫ omnes eminus vnum Impeterent. propius accedere nemo: manum ve Conferre audebat. celeberrima fama verendi. Nominis: indomitum iam dilatata per orbem Pro duce pugnauit.& deſperatio magne Virtutis. ſtimulus honeſte occaſio mortis Sed clypeum iam miſſilium perfoderat ymber Fractaqꝫ plangebat ſaxorum turbine caſſis.