ALEXANDREIDOS Lubrica ſucciderant genua.& labefacta laboris Pondere continui: vix ſuſtentare valebant Exiguum corpus: quod cum ſpoliare pararent Qui ſtabant propius: hos ſic mucrone recepit Magnus. vt ante ipſum vita fugiente iacerent Exanimes gemini: quorum ſic terruit omnes Sudrachas obitus: vt nemo laceſſere deinceps Cominus auderet collato robore magnum Ille tamen genibus exceptum corpus ad omnes Ictus expoſitum: non ęgre tygridis inſtar Enſe tuebatur. donec per inane ſagitta Accelerans: latus in dextrum ſcelus auſa cucurrit Cuius ad introitum crudo de vulnere tantum Sanguinis emicuit: vt rex tremefactus& amens Non poſſet telum nutanti vellere dextra Exangues igitur afflicti corporis artus Applicuit lauro moribundus.& arma remiſit Accurrens alacer iaculum qui miſerat Indus Exanimem credens regem ſpoliare parabat Quem ſimul ac ſenſit corpus regale prophana Attentare manu macedo: proh dedecus inquit Me ne ducem macedum noſti. nec plura loquutus Languentem reuocans animū: nudum latus hoſtis Subiecto mucrone fodit. iungitqꝫ duobus Exanimem ſocijs: talem decet ire ſub vmbras Inquit Alexandrum: talis mihi nuncius eſto Dixit.& vt moriens inuictus dimicet ante