LIBER DECIMVS Et mendica ſuos conſumit morſibus arcus Immemor ira ſui eſt:& quo rapit impetus illuc Ebria diſcurrit.& ſe ſocioſqꝫ flagellat. Proditioqꝫ doli comes:& detractio macri Filia liuoris: quę cum bene facta negare Non poſſit: quocunqꝫ modo peruertere tentat Et minuit laudes quas non abſcondere fas eſt Has colit ypocriſis marcenti liuida vultu Sedes:& ſummus hodie proceſſus in aula Peſtis adulandi: bibulis ſtudioſa potentum Auribus inſtillans animę letale venenum Huic aule vicio tanta eſt conceſſa poteſtas Vt rerum dominis humanas ſubtrahat aures Has vbi preteriens obliquo lumine vidit Rerum prima parens: vrbis ſe mœnibus infert Qua videt ęternas animas ardere caminis Eſt locus extremum baratri deuexus in antrum Perpetua fornace calens: vbi crimina punit Et ſontes animas: vltricis flamma gehenne Et licet vnus eas: atqꝫ idem torqueat ignis Non tamen infligunt equas incendia penas Omnibus. hij lenius torquentur: ſegnius illi Sic ſe conformat meritis cuiuſqꝫ gehenna Vt qui deliquit leuius: leuioribus ille Subiaceat penis:& qui grauiore reatu Exceſſit grauius: grauiorem ſentiat ignem Sunt quibus excepta primi leuitate parentis s ij