ALEXANDREIDOS Nulla fuit vitę contagio vel venialis His nihil aūt modicum pene: vapor igneus infert Sicut in eſtiuo cum tempore noxius ęgros Syrius exurit: ſub eodem lumine dolis Sanus laſciuit cruciatur& ęſtuat ęger Illic perpetue miſcens incendia mortis Leuiathan medij ſtans in fornace baratri Vt procul inſpexit numen: fornace relicta Tendit eo: ſed eam ne terreat ora colubri Ponit.& in primam redit aſſumitqꝫ figuram Quam dederat natura creans: cum ſydere ſolis Clarior intumuit: tantumqꝫ ſuperbia mentem Extulit. vt ſummum partiri vellet olympum Quo dea conſpecto ſcelerum pater inquit& vltor Quem matutini ſuperantem lumine vultum Luciferi: tumor ętherea deiecit ab arce Ad te confugio tandem miſerabilis ad te Quem ne nulla tibi perdenti ſydera ſedes Eſſet. in hac ſaltem terrarum ſede recepi Ad te communes hominumqꝫ deumqꝫ querelas Affero. ſcis etenim quantis elementa fatiget Motibus armipotens macedo: qui claſſe ſubacto Equore Panphilico Darium ter vicit.& omnem Confringens Aſiam: Porum ſeruire coegit Indomitum bellis: nec eo contentus Eoas Veſtigat latebras.& nunc veſanus in ipſum Fulminat occeanum: cuius ſi fata ſecundis