ALEXANDREIDOS Edidit antiquus ſerpens: quibus omne repreſſit Murmur.& infernis indicta ſilentia penis Vmbrarumqꝫ graues iubet obmuteſcere planctus Ergo vbi compreſſit gemitus a pectore ſurgens In medium: mandata dee proponit& addit Nam quis erit modus o ſocij: quę meta flagelli Huius. ait: quo cuncta tremunt prolixior illi Si mora pro libito frangendum indulſerit orbem Ecce ſed id taceo: rupto parat obice terrę Tartareum penetrare chaos: belloqꝫ ſubactis Vmbrarum dominis captiuos ducere manes Eſt tamen in fatis quod abominor affore tempus Quo nouus in terris quidam partus nouitate Neſcio quid naſcetur homo: qui carceris huius Ferrea ſubuerſis confringet clauſtra columnis Vaſaqꝫ diripiens:& fortia fortior arma Noſtra triumphali populabitur atria ligno Proinde duces mortis naſcenti occurrite morbo Et regi macedum: ne forte ſit ille futurus Inferni domitor: lęto precludite vitam Vix ea ructarat: cum blando ſubdola vultu Proditio ſurgens: labor iſte breuiſſimus inquit Eſt mihi mortiferum ſuper omnia toxica virus Quod nec teſta capit: nec fuſilis olla metalli Nec vitri ſpecies/ nec vas aliud niſi ſolum Vngula cornipedis: dabitur liquor iſte falerno Mixtus Alexandro: preſto eſt occaſio dandi