LIBER DECIMVS Vela regant ventis: caput indagare remotum A mundo Nyli.& paradiſum cingere facta Obſidione parat.& ni tibi caueris iſtud Non ſinet intactum chaos. Antipodumqꝫ receſſus Alteriuſqꝫ volet naturę cernere ſolem Ergo age communem nobis vlciſcere peſtem Quę tua laus coluber: vel quę tua gloria primum Eieciſſe hominem. ſi tam venerabilis ortus Cedat Alexandro: nec plura loquuta receſſit Ille ſequutus eam dictis. promiſit in omnes Euentus operam: nec ſe deſiſtere donec Inferni latebris mergatur publicus hoſtis Nec mora rugitu tenebroſam concutit vrbem Conſiliumqꝫ vocat: iacet inueterata malorum Planicies durata gelu niue ſaucia cuius Nec ſol indomitum: nec mitigat aura rigorem Hic ſontes animę paſſim per plana facentes Mortis inauditę torquentur agone: quibus mors Eſt: non poſſe mori: quia quorum hic mortua vita In culpa fuerit: ibi viuet ſemper eorum Mors in ſupplicijs: vt qui hic delinquere viuus Non ceſſat: finem moriendi neſciat illic Aſtrictus glacie niuium de frigore tranſit Ad prunas: o ſupplicium miſerabile ſemper Et nunqͣꝫ moritur: quem carcer torquet auerni Hic vbi collecti ſatrapę ſtygis& tenebrarum Conſedere duces: tria ſibila gutture rauco a iij