ALEXANDREIDOS Gentibus his domitis animi ſitientis in arce Concipere audebat: poſt hęc tranſcendere montes Velle Pyreneos: armiſqꝫ domare rebelles Gallorum populos. Renumqꝫ adiungere victis Tunc demum patriam macedumqꝫ reuiſſere fines Alpibus eiectis agitabat.& inter eundum Italiam ſeruire ſibi Romamqꝫ docere Grecorum portare iugum. pretoribus ergo Precepit Syrie faciendę querere claſſis Materiam. dolet aerias procumbere cędros Lybanus.& virides adiectas fluctibus alios In claſſem cadit omne nemus: ſtupet ęthera tellus Arboreis viduata comis: vmbraqꝫ perenni Miranturqꝫ nouum viduata cacumina ſolem Quo tendit tua magne fames? quis finis habendi Querendi quis erit modus: aut quę meta laborum Nil agis o demens: licet omnia clauſeris vno Regna ſub imperio. totumqꝫ ſubegeris orbem Semper egenus eris: animum nullius egentem Non res ſufficiunt: ſed ſufficientia quamuis Sic modici: ſi ſufficiat: nullius egebis O facilem falli: qui cum parat arma/ paratur Eius in interitum: quod comprimat arma venenum Creſcit auara ſitis iuueni: ſed potio tantam Comprimet vna ſitim. nam proditor ipſe ſceleſtis Inſtructus monitis: ventis aduectus iniquis Venerat antipater Babylonem. vbi cum patricidis