LIBER DECIMVS Complicibuſqꝫ ſuis facinus tractabat acerbum Quis furor o ſuperi? quid agis fortuna: tuum ne Protectum totiens perimi patieris amicum Si fati mutare nequis decreta volentis Vt pereat macedo: ſaltem ſecreta reuela Carnificum. potes auctores conuertere. lęti Et mortis mutare genus: conuerte venenum In gladium: ſatius ⁊ honeſtius occidet armis Is qui plus deliquit in hijs. ſed forſitan armis Non potuere palam regem: quem vincere dirum Clam potuit virus. fuit ergo dignius illum Occultum ſentire nephas: quam cedere ferro Vt tamen ante diem extremum quem fata parabant Omnia rex regum ſibi ſubdita regna videret Fecit eum fame ſonus:& fortuna monarcham Tantus em̄ terror& conſternatio: gentes Inuaſit reliquas: vt poſt domitos orientis Totius populos turbata medullitus omnis Natio contremeret: longeqꝫ remota paueret Inſula fluctiuago quęcunqꝫ includitur eſtu Oblatis igitur curſum flexura tyranni Muneribus: toto peregrina cucurrit ab orbe In mare deſcendens plenis legatio velis Non dedignantur ſubdi Carthaginis arces Imperio magni. ſed& affrica tota remoto Scribit Alexandro/ ſeſe ſeruire paratam Scribit idem ſolo terrore cohertia: quamuis