Expoſitio beati Gregorij pape ſuper Ezechielemardeamus. Per ꝯpunctionis autē lachrymas nil terrenū: nil tranſitoriū querere dedemus. Solus nobis deſideriū perficit:qui fecit omnia. Tranſcendamus per deſideriū omnia: vt mēte colligamur in vnūNon iā timore penarū. non memoria vitiorum: ſed amoris flamina ſuccēſi ardemus in lachrymis cum odore virtutum.Iſta electorū oratio proſpiciebat̉: cum inſponſe laude diceretur. Que eſt iſta queaſcendit per deſertū ſicut virgula fumi exaromatibꝰ mirrhe ⁊ thurꝭ: ⁊ vniuerſi pulueris pigmentarij. Cant̓. 3. Sancta qͥppe electorum eccleſia cū ab hoc mundo inſanctis precibus ardēti amore ſe erigit ꝑdeſertū quod deſerit aſcendit. Qualitervero aſcendat: adiungit. Sicut virgulaſumi ex aromatibus. Fumus de incenſenaſcitur: ſicut per pſalmiſtā dicitur. Dirigatur oratio mea ſicut incenſum in cōſpectu tuo. psͣ. 140. Fumꝰ excutere lachrymas ſolet. Itaqꝫ fumus eſt ex aromatibꝰcompunctio orationis cōcepta ex virtutibus amoris. Que tamen oratio fumi virgula dicitur. quia dum ſola celeſtia poſtulat ſecreta progredit̉: vt ad terrena atqꝫ tēporalia petenda minime reflectat̉. Et notandū ꝙ non virga: ſed virgula nuncupatur. quia interdū in compunctionis ardore tante ſubtilitatis eſt vis amoris: vt hācnec ipſe animus poſſit cōprehendere quiilluminatus meruit habere. Bene auteꝫdicitur mirre ⁊ thuris. Thus eniꝫ ex lege domino in ſacrificium incendit̉. Pemirram vero corpora mortua condiunt̉:ne vermibus corrumpant̉. Mirrhe ergo⁊ thuris ſacrificiū offerunt qui ⁊ carnemafficiunt: ne eis corruptionis vitia dominentur: ⁊ redolentē in conſpectu dn̄i amoris ſui hoſtiā incendunt: ſeqꝫ ipſos deo inſanctis virtutibus exhibent. Vnde ⁊ illicſubditur. Et vniuerſi pulueris pigmētarij. Puluis eſt pigmētarij: virtus bn̄ operantis. Et notandū ꝙ virtutes bene operantiū non pigmenta: ſed pulueres dicuntur. Cum enim quelibet bona agimꝰ: pigmenta offerimus. Cū vero ipſa etiā bona que agimus retractamus: ⁊ ne quid inhis ſiniſtrū ſit iudicio retractatiōis attendimus: quaſi ex pigmētis puluerē facimꝰvt orationeꝫ noſtram domino ꝑ diſcretionem ⁊ amorem ſubtilius incēdamus. Ecce hec vt deo largiente potuimus: coramvobis fratres chariſſimi rimati ſumꝰ. Nemo autem me reprehendat ſi poſt hāc locutionem ceſſauero. quia ſicut omēs cernitis noſtre tribulationes excreuerūt: vndiqꝫ gladijs circūfuſi ſumus. vndiqꝫ imminens mortis periculū timemus. Alijdetruncatis ad nos manibus redeūt. alijcaptiui. alij interēpti nunciant̉. Iob. 10.Iam cogor linguā ab expoſitione retinere. quia tedet animā meā vite mee. Iob.30. Iam nullus in me ſacri eloquij ſtudiūrequirat. quia verſa eſt in luctum cytharamea: ⁊ organum meum in vocē flentium.Iam cordis oculus in myſteriorū diſcuſſione nō vigilat. qꝛ dormitauit aīa mea p̄tedio. psͣ. 118. Iā minus lectio aīo dulcꝭeſt. qꝛ oblitus ſum māducare panē meuꝫa voce gemitꝰ mei. psͣ. 101. Cui autem viuere nō licet: de ſcripture ſacre ſenſibꝰ loqui myſtica qualiter libet. Et qui cogorquotidie amara bibere: quando poſſumdulcia propinare. Quid igitur reſtat: niſi vt inter flagella que ex noſtris iniquitatibus patimur: cū lachrymis gratias agamus. Ipſe etenī qui nos creauit etiā pater nobis factus eſt. ꝑ adoptionis ſpiritūquē dedit. Et aliquādo filios pane nutritaliquādo flagello corrigit. qꝛ ꝑ dolores ⁊munera ad hereditatē perpetuā erudit.Sit itaqꝫ gloria omnipotenti dn̄o noſtroieſu Chriſto. Qui viuit ⁊ regnat cum patre in vnitate ſpūſſancti deus. ꝑ omnia ſecula ſeculorum. Amen.Omeliarum beati Gregorijpape ſuꝑ Ezechielē liber ſecundus: Finit feliciter. Anno dn̄i.M. CCCCCCVI.